- CREPIDAE
- CREPIDAEpallio peculiares fuêre, sicut togae calcei. Liv. de Scipione in Sicilia otiante, l. 29. Ipsius etiam Imperatoris non Romanus modo, sed ne militaris quidem cultus iactabatur: cum pallio crepidisque inambulare in Gymnasio. Quod imitatus in Aegypto Germanicus est, qui, ut Tacitus, loquitur, l. 2. Annal. c. 59. pedibus intectis incelssit, et pari cum Graecis amictu. Dio quoque Cassius, l. 16. Claudium tradir Neapoli tamquam privatum egisse, atque in ludis Musicis ἱμάτιον καὶ κρηπίδας, pallium et crepidas, gestâsse. Idem calceamenti genus Baxea fuit, de qua vide supra. E' corio crudo bubulo primitus fiebant, adeoque Carbatinae dictae sunt: Καρβατίνη μεν` ἀγροικῶν ὑπόδημα, κληθέν ὑπὸ Κάρων, Carbatina quidemrusticorum calceamentum, a Caribus nomen trahens. Iul. Pollux, l. 7. c. 22. Unde Catullus, Epigr. 99. v. 3.Ista tamen linguâ, si usus veniat tibi, possisCulos, et crepidas lingere carbatinas.Dein ex aluta coccina, ex pelle haedina, ex ferro, ex aere fiebant. Unde de Empedocle Tertullian. de Pall. aeratur crepidam incessit. Etiam purpurâ et aurô distingui coeperunt; unde idem auctor, si Philosophus (loquitur de Aristippo) in purpura, cur non et in baxea Tyria. Nisi aurum minime Graecatos decet: atquin alius sericatus et crepidam auratus incessit. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 36. Octav. Ferrarium, de re Vestiar. Part. 2. l. 4. c. 10. etc. de Cothurnis item Crepidisque varii coloris, Caesarem Bulengerum Collectan. de Imperatore, l. 2. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.